DACTYLI

DACTYLI
DACTYLI
Graece Δάκτυλοι, recentioribus Graecis dicti sunt, quos balanos palmae vocat Plin. l. 13. c. 42. Ita enim proprie appellati palmae communis fructus; abusive postea qualibet palmulâ sic nominatâ. Unde hodieque Aegyptiis arbor βαλανηφόρος, dactylifera, Dachel dicitur, quod ex Δάκτυλος deflexum est. Proprie itaque huius communis palmae et Aegyptiae pomum appellarunt Veteres βάλανον, recentiores δάκτυλον, utrumque a figura; praelonga sc. gracilitate, ut habet idem Plin. quo pacto glans ista palmae exilior et procerior, ad instar digitorum, nomen hoc merito ferat. At pomum caryotiferae palmae citrium malum maximum exaequans formâ et magnitudine, longe ab hac glande et dactyli imagine ac significatione recedit; Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1320. et seqq. Nempe δάκτυλος, primo significatu digitus est: unde Dactyli Idei et Digiti Idaei, iidem, uti infra videbimus. Indidem δακτύλιος, digitulus, apud Aristoph. θεσμοφοριαζ.
Προτοῦ μεν οὐν ἦν ἀλλ᾿ ὑποίξαι την` θύραν
Ποιη???αμέναιςι δακτύλιον τριωβόλου.
Ubi voce hac indigitatur digitulus ferreus seu uncinulus, quo in foribus dolo aperiendis fures ac suppilatores hodieque utuntur, Lusciniolos Galliv vocant. Dicere nempe volunt feminae illae apud Comicum, antequam signacula foribus appenderentur, potuisse se facto digitulo ferreo triobolari subaperire fores, etiam Laconicis clavibus, quae tamen vaferrimi inventi erant, clausas, et quae vellent cumque viris insciis suffurari. Item annulus, qui digito inseritur. Unde Daclyliotheca, ex Graeco Δακτυλιοθήκη, annulorum istiusmodi repositorium; de qua sonat Mart. in apophoret. Epigr. 123.
Saepe gravis digitis clabitur annulus unctis:
Tuta mea sict, sed tua gemma fide.
Cuiusmodi dactyliothecam primus omnium habuisse privignus Syllae Scaurus Romae legitur, apud Plin. l. 37. c. 1. Gorlaei vero Dactyliotheca libri nomen est, ut notum: quemadmodum Menandri fabularum una, Δακτύλιον dicta, memoratur Athenaeo l. 6. quam Plaut. cum vertere vellet, Condalium nominavit, a voce prisca condalus, i. e. annulus, ex Gr. κόνδυλος, quod digiti articulum significat etc. vide Ioh. Kirchmann. de Annulis c. 1. et de corona e Dactyli gramine, Car. Paschal. Coronarum l. 1. c. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Dactyli — (v. gr.), 1) die Finger; 2) so v.w. Datteln (s.d.), die Früchte des Dattelbaums; 3) mehrere walzenförmige Schnecken …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dactyli Idaei — Dactyli Idaei, 1) wahrscheinlich Priestergesellschaft, wurden durch Heilkenntnisse u. nützliche Künste (bes. Bearbeitung des Eisens) Culturverbreiter. Sie wohnten am phrygischen (nach And. kretischen) Ida u. wurden später mit den Korybanten u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • DACTYLI Idaei — ildem qui et Curetes, et Corybantes: de quibus suis locis, ut et infra, ubi de Dactylicis tibiis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • dactyli — n. enlarged section of the leg after the first joint in certain insects …   English contemporary dictionary

  • dactyli — plural of dactylus …   Useful english dictionary

  • IDAEI Dactyli — magnae Matris ministri et assessores dcti fuêrunt, silii Minervae et Solis, vel (ut alii volunt) Saturni et Alciopes Strabo l. 8. p. 355. et dicuntur alias Corybante:. Dicuntur autem Idaei, quod sub Ida habitarent, idaeos dactylos decem Sophocles …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ДАКТИЛИ —    • Dactyli Idaei,          Ίδαι̃οι Δάκτυλοι, весьма древние фригийские демоны на горе Иде, которым приписывалось открытие и первая обработка железа. Мнение о том, что демоны занимаются искусною обработкою металлов, мало помалу до того… …   Реальный словарь классических древностей

  • DACTYLICAE Tibiae — ad ὑπορχήματα olim adhibitae, sicut Spondaicae ad hymnos Deorum, inaequalia habuêre intervalla, qualia sunt in temporibus dactyli pedis, unde iis nomen. Iul. Caes. Scalig. Poetic. l. 1. c. 20. Inventum autem dactylus Idaeorum Dactylorum dicitur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIGITI Idaei — apud Cic. de Nat. Deor. iidem qui Dactyli Idaei, Graecis Δάκτυλοι Ι᾿δαῖοι, Digitos Samothracios Arnob. appellat, l. 3. ubi de Laribus, In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domuumque Custodes, modo Curetas illos, qui occultasse perhibentur… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PASTELLUM — vel Guesdum hodie vocatur, quod olim in Gallia Guastum, eâdem herba, quae Vitrum Latine et Graece ἴσατις; a qua id genus coloris, quô caeruleum tingitur, confici solet, sic dicta quod contusa in pastillos digeratur, Graeci recentiores πάςτιλλον… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”